- JOHANNES Huss
- JOHANNES HussBohemus, ex libro Ioh. Wiclefi Alethia, ab Hier. Pragensi, sibi tradito, luce doctrinae salutaris haustâ, eam in Bohemiam intulit, et Pragae docerecoepit, exstimulatus ad id im pudentissimis Indulgentiarum nundinationibus, quae tum sub A. C. 1400 propositae. Hinc A. C. 1404. Pragae disputatum, contra Transubstantiationem, Confessionem auricularem, Ordinationem, a Iacobo et Conrado, Cantabrigiensibus, qui quod paulo ante S. Brigitta, Papam esse Antichristum asserebant. In templo Betleem, recens a Mulhemio erecto, contionatus est, ingenti cum successu: Wiclefilibros Bohemice vertit, illosqueve ad Proceres, et Iodocum quoque Moraviae March. misit. Contionari prohibitus, in patriam Hussenec secedens ibi docuit. Rediit tamen revocatus, Academiaequeve Pragensis Rectoratu functus est. A. C. 1409. Nec in Bohemia solum salutarem doctrinam propagavit, sed hinc illa in Silesiam, Germaniam, Poloniam, Venceslao Rege connivente, ac dicente, Anserem aurea sibi ova parere, feliciter sparsa est. M. Cromer. l. 15. A. C. 1414. sub fide publica Constantiam. ad Conc. a Sigismundo Imp. evocatus, in foedum carcerem mox abiectus est, frustra Bohemicâ et Polonicâ nobilitate, Venceslao inprimis Leszczinio, violari fidem datam, protestante: In vanum quoque a Nobilibus Moravis 54. Epistolâ totidem sigillis obsignatâ dafensus. Camer. in Hist. Fr. Bohem. Sim. Turnov. in Spec. Ver. paralip. ad Chron. Ursperg. Condemnatus enim, velut haereticus, Casparo Schlik, Imp. Cancellario, solo non assentiente, Lasicius in Hist. de gestis Fr. l. 1. e. m. s. mox iure Sacerdotali peculiari ritu spoliatus, et combustus, 6. Iul. A. C. 1415. adeo generose tulit mortem, ut non nisi pias preces ac cantus sanctissimos ab eo adstantes audiverint. Populo Constantiensi hinc voce expressâ, Quid iste homo antea docuerit aut fecerit, ignoramus, certe ista sunt maxima verae pietatis indicia. Morn. in Myst. Doctr. Iesuit. tom. 3. Ante mortem, vatidico Spiritu, Reformationem Lutheri praedixit, Nunc quidem, inquiens, torretis anserem, (id enim Bohemis vox Huss notat,) at veniet Cycnus, quem torrere non poteritis. Post centum annos Deo et mihirespondebitis. Camer. in Hist. Fr. Innocentiam Viri miraculo dignatus Deus est: Ubi enim loci cum Ioh. Huss, tum Hier. Prag. paulo post, exusti, usque ad haec tempora, circum luxuriante prato, nullum gramen succrescit. omni artificio et industriâ incolarum hactenus incassum laborante. De utriusque supplicio, Aen. Sylv. ita scribit: Iohannes combustus est prier: Hieronymus postea in vinculit habitus, etc. Pertulêrunt ambo constantes animo necem, et quasi ad epulas invitati, ad incendium proper ârunt: nullam emittentes vocem. quae miseri animi indicium facere posset. Ubi ardere coepêrunt, hymnum cecinêre: Ave vivens hostia, Veritas et Vita, etc. quem vix flamma et fragor intercipere potuit, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.